- SINGULARIS Ferus
- SINGULARIS Ferusin Versione vulgata Psalmi 80. v. 14. Et singularis ferus depastus est eam, ubi in Hebr. est fera agri Graeci reddunt μονιὸς ἄγριος; aper est, sic enim suum quosdam vocati, Aeliam auctor est l. 7. c. 47. et l. 15. c. 3. Hesychius item, Suidas, Phavorinus, Alii. Unde Gallimachus Hymnô in Dianam,Εἰ δὲ κ᾿ ἐγώ τόξοις μονιὸν δάκος ἤτι πέλωρονΘηρίον ἀγρἐυσω ----Quod si ego sagittis singulare animal aut aliquam praegrandemFeram ceperd.Et Lycophron πόρκον μονήρη, porcum solitarium, vocat: Apollinaris quoque in paraphrasi ἀτιμαγέλην, a grege abhorrentem. Quo facit Gallicum sanglier, et Italicum cingialo vel cingiaro, quae palam ex Latino singulari facta. Vide Bochart. Hierox. Parte prior. l. 3. c. 19. ubi voce Hebr. ziz, non μονιὸν, i. e. singularem, sed bestiam vel feram quamvis, indigtari plurimis docet. Dictum autem Aptum Graecis μονιὸν, Latuins singularem, vel quod delectetut solitudine, vel quod solus et singularis primis annis vagetur, habes apud Cuiacium ad l. 1. de Feudis et Fullerum Miscellancorum Sacr. l. 6. c. 6.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.